- SCARABANTIA Julia
- SCARABANTIA Juliaoppid. Boiorum in Norico Plin. l. 3. c. 24. Ferrar. oppid. Pannoniae superioris ad lacum Peisonem in Norici confinio, cuius ruinae apud Zapprimum oppid. Lazio; Scapring Germanis, Chzepregh Hungaris. Cluverio autem est Sopronium Hungariae Urbs, quae Sopron Ungar. Oedenburg German. 8. milliar. Germ. a Vienna Australi in Eurum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.